SALICA Lex

SALICA Lex
SALICA Lex
a Saliis populis Germaniae, qui primo, teste Frisingensi, Sicambri; postea; ut Rhenano placuit, a Sala fluv. Salici, ac Saligni dicti sunt, nomen accepit. Hi transmissô Rhenô, plurimum Galliae subegêre, et annô tertiô Regni eorum conditoris Pharamundi, nondum Christiani, uti coeperunt, inquit Sigebertus. legibus, et Legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suae Proceres, Viogast; Bosogast, Salagast et Widigast, in villis Germaniae Salohaim, Bedohaim et Windohaim. Hi per tres mallos convenientes, omnes causarum origines sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut Lex Salica declarat, iudicare decreverunt. Idem vix aliter, in utroque prologo ad eandem Legem. Sub posteriori vero sic notatur: A. C. 798. Indictione sextâ, Dominus Carolus Rez Francorum inclitus hunc libellum
tractatus legis Salicae scribere ordinavit. Sunt qui edita legis exemplatia non integre suscipiunt, inquit Spelmann. Glossar. Archaeol. Spectatissimus inter coeteros iste paragraphus est. In terram Salicam mulieres ne succedant. Sic codex unus. Alius a Frid. Pithaeo et Frider. Lindenbrogio datus Tit. 62. §. 2. sic legit: Deterra vero salica nulla portio hereditatis mulieri veniat: sed ad virilem sexum tota terrae hereditas perveniat, Antiquior tertius Basileensis, fusius multo rem decernit. Quaenam autem fuerit terra haec Salica, apud Auctores non convenit. Ex hac lege multa in legibus Henrici I. Augliae Regis deprompta, deprehendit; paulo ante laudatus Spelmannus, quem vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • LEX Ripurariorum — qui pop. erant inf. Germ. Rheni, Mosae et Mosellae fluviorum ripis circumclusi, lata est a Theodorico Francorum Rege vide supra in Lex Baiuvariorum. Hanc adeo approbavit Henr. I. Anglorum Rex ut multa inde in suas, totidem interdum verbis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lex — f. (Plural Leges, lateinisch für „Gesetz“) ist ein Begriff aus dem Römischen Reich, der im weiteren Sinne jede Rechtsvorschrift bezeichnet, im engeren Sinne jedoch nur die Rechtsvorschriften, die einen bestimmten Weg durchlaufen hatten. Ursprung… …   Deutsch Wikipedia

  • Lex — • While official or private collections of Roman Law made under the Empire are called codices, e. g. Codex Theodosianus , probably because they were written on parchment sheets bound together in book form, the title lex was given to collections… …   Catholic encyclopedia

  • Lex Salĭca — Lex Salĭca, s. Salisches Gesetz …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • LEX Romana — vide infra: ut et de Lege Salica …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lex salica — Chlodwig diktiert die Lex Salica Die Lex Salica (Pactus Legis Salicae) wurde 507–511 auf Anordnung des Merowingerkönigs Chlodwig I. verfasst, womit sie eines der ältesten erhaltenen Gesetzbücher ist. Sie zählt zu den germanischen Stammesrechten.… …   Deutsch Wikipedia

  • Lex Salica — Chlodwig diktiert die Lex Salica Die Lex Salica (Pactus Legis Salicae, dt. Salisches Recht) wurde 507–511 auf Anordnung des Merowingerkönigs Chlodwig I. verfasst, womit sie eines der ältesten erhaltenen Gesetzbücher ist. Sie zählt zu den… …   Deutsch Wikipedia

  • Lex Ripuaria — The Lex Ripuaria is a 7th century collection of Germanic law, the laws of the Ripuarian Franks. It is a major influence on the Lex Saxonum of AD 802. The Lex Ripuaria originated about 630 around Cologne and has been described as a later… …   Wikipedia

  • Lex Burgundionum — The Lex Burgundionum (Burgundian Laws, also lex gundobada or loi gombette ) refers to the law code of the Burgundians, probably issued by king Gundobad.It is influenced by Roman law and deals with domestic laws concerning marriage and… …   Wikipedia

  • Lex ripuaria — Ley de los francos ripuarios, escrita y promulgada en el siglo VII (similar a la lex sálica de los francos sálicos). En esta Ley se tipifican los delitos de la época y la cuantía de la pena en sueldos (solidi). Categorías: Derecho germánicoLeyes …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”